7B: Een vriendelijke omgang...
1. Prudens es, quia familiariter cum servis tuis vivis.
Alii dicunt: "Servi sunt", tu autem: "Immo, homines sunt!"
Et semper dicis: "Contubernales sunt", alii autem putant: "Immo, servi sunt!"
5. Sunt autem multa exempla crudelitatis in servos:
Aliis servis non licet loqui, dum dominus cenat.
Et si quis servus tamen silentium interpellat, poena gravis est.
Aliis servis tamquam iumentis abutimur:
cum cenamus, alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum colligit.