Brief 47, - b

Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare:
1 / 13
next
Slide 1: Open question
LatijnMiddelbare schoolvwoLeerjaar 5

This lesson contains 13 slides, with interactive quizzes.

time-iconLesson duration is: 60 min

Items in this lesson

Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare:

Slide 1 - Open question

quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit?

Slide 2 - Open question

Est ille plus quam capit,

Slide 3 - Open question

et ingenti aviditate onerat distentum ventrem

Slide 4 - Open question

ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit.

Slide 5 - Open question

At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem ut loquantur, licet;

Slide 6 - Open question

virga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus;

Slide 7 - Open question

magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur;

Slide 8 - Open question

nocte tota ieiuni mutique perstant.

Slide 9 - Open question

Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet.

Slide 10 - Open question

At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur,

Slide 11 - Open question

parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere;

Slide 12 - Open question

in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.

Slide 13 - Open question