Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima laetitiast. (= laetitia est)
mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed quae multo acrior est res,
iratast. Hoc est, uritur et loquitur. (= irata est)