Cette leçon contient 12 diapositives, avec quiz interactifs et diapositive de texte.
La durée de la leçon est: 50 min
Éléments de cette leçon
Annales XIV, 1.
De intriges van Poppaea Sabina
Slide 1 - Diapositive
Gaio Vips[t]ano [C.] Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit,
Slide 2 - Question ouverte
vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae,
Slide 3 - Question ouverte
quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusare principem et pupillum vocare,
Slide 4 - Question ouverte
qui iussis alienis obnoxius non modo imperii, sed libertatis etiam indigeret:
Slide 5 - Question ouverte
cur enim differri nuptias suas?
Slide 6 - Question ouverte
formam scilicet displicere et triumphales avos, an fecunditatem et verum animum?
Slide 7 - Question ouverte
timeri ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus superbiam avaritiamque matris aperiat.
Slide 8 - Question ouverte
quod si nurum Agrippina non nisi filio infestam ferre posset, redde[re]tur ipsa Othonis coniugio:
Slide 9 - Question ouverte
ituram quoque terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta.
Slide 10 - Question ouverte
haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo prohibebat,
Slide 11 - Question ouverte
cupientibus cunctis infringi potentiam matris et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii odia.