Cette leçon contient 14 diapositives, avec quiz interactifs et diapositive de texte.
La durée de la leçon est: 50 min
Éléments de cette leçon
Annales XIII.16
De vergiftiging
Slide 1 - Diapositive
Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem aetatis nobilibus sedentes vesci in adspectu propinquorum propria et parciore mensa.
Slide 2 - Question ouverte
illic epulante Britannico, quia cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat, ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est.
Slide 3 - Question ouverte
innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico;
Slide 4 - Question ouverte
dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit, ut vox pariter et spiritus [eius] raperentur.
Slide 5 - Question ouverte
trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes:
Slide 6 - Question ouverte
at quibus altior intellectus, resistunt defixi et Neronem intuentes.
Slide 7 - Question ouverte
ille ut erat reclinis et nescio similis, solitum ita ait per comitialem morbum, quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus,
Slide 8 - Question ouverte
et redituros paulatim visus sensusque.
Slide 9 - Question ouverte
at Agrippina[e] is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit,
Slide 10 - Question ouverte
ut perinde ignaram fuisse [quam] Octaviam sororem Britannici constiterit:
Slide 11 - Question ouverte
quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat.