Eindexamen 2021: Onderwerp Cicero!
Tekst 1 Over Sextus Roscius als persoon.
1 Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? Adulescentulus corruptus et
2 ab hominibus nequam inductus? Annos natus maior quadraginta. Vetus
3 videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus? At hoc ab
4 accusatore ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum et
5 aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus
6 impulerunt? De luxuria purgavit Erucius cum dixit hunc ne in convivio
7 quidem ullo fere interfuisse. Nihil autem umquam debuit. Cupiditates
8 porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper
9 habitarit et in agro colendo vixerit? Quae vita maxime disiuncta a
10 cupiditate et cum officio coniuncta est.