Severus addidit: ‘In thermopolio quoque, ubi
sermonem habueram cum Successo, terram
tremere sensi. Multa pocula de mensa cadere
vidi. Cuncti, qui aderant, magnopere timebant.
Nonnulli deos iratos fuisse dixerunt. Me tamen
minus tremores terrae terruerunt, quod
frequenter accidunt nostra in regione.’