In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt
numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes
paene servorum habetur loco, quae nihil audet per
se, nulli adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere
5 alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria
potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant.
Nobilibus in hos eadem omnia sunt iura, quae
dominis in servos. Sed de his duobus generibus
alterum est druidum, alterum equitum.
9. Leg in eigen woorden uit wat er in r. 7-8 wordt gezegd.