Sumpserunt Saturnum iudicem; quibus Saturnus
aequus videtur iudicavisse: “Tu, Iovis, quoniam
spiritum dedisti, animam post mortem accipe;
15 Tellus, quoniam corpus praebuit, corpus recipito.
Cura quoniam prima eum finxit, quamdiu vixerit,
Cura eum possideat; sed quoniam de nomine eius
controversia est, homo vocetur, quoniam ex humo
videtur esse factus.”