Romani, qui strenui milites erant,
breves gladios, galeas ex ferro factas, longas hastas gerebant, quibus semper parati erant ad pugnandum;
at Sabini quoque optima arma habebant.
In bracchio sinistro vero,
quo scuta tenebant,
armillas aureas gerere solebant.