De pugna, quae pugnabatur ad Cannas, in urbe diu nihil certum erat. Paulatim primi nuntii de clade Romam perveniebant. Rumoribus urbs complebatur. Ubique in viis anxiae voces audiebantur. Ubique sermones tristes habebantur : ‘Quid legionibus Romanis accidit? Quantus est numerus mortuorum? Nonne tuti sumus hic in urbe? Num Roma ipsa ab Hannibale expugnabitur aut etiam delebitur? Num cuncti necabimur aut sicut servi vendemur?’ Ad omnia templa orabatur auxilium deorum magnis a turbis feminarum, quae lacrimabant et clamabant: ‘Ubi sunt mariti filiique et patres nostri, qui a nobis maxime amantur? Omnesne mortui sunt? Num vos, qui semper a Romanis maxima reverentia colimini, permittitis id accidere?’