Alii populi magna simulacra
habent, <quorum membra vivis hominibus
complent>. <Postquam simulacra
succensa sunt>, homines circumventi flammis
exanimantur.
Credunt enim supplicia eorum, <qui in furto aut latrocinio aut aliqua noxia
comprehensi sunt>, gratiora deis immortalibus esse. Sed,< cum eius generis copia
deficit>, etiam ad innocentium supplicia
descendunt.