Hoe zien die offers eruit? Wat doen de Galliërs?
Alia sacrificia simulacra habent, quorum membra vivis hominibus complent. Postquam simulacra succensa sunt, homines circumventi flammis exanimantur. Credunt enim supplicia eorum, qui in furto aut latrocinio aut aliqua noxia comprehensi sunt, gratiora deis immortalibus esse. Sed, cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.