Fuit faber qui fecit poculum vitreum, quod non frangebatur. Admissus ergo est ad Caesarem cum munere suo; deinde fecit se porrigere Caesari et illud in terram proiecit. Caesar territus est. At faber poculum de terra sustulit; collisum erat tamquam aeneum. Deinde malleolum e sinu protulit et poculum belle restituit. Quo facto, putabat se barbam Iovis tenere, praesertim postquam Caesar dixit: “Num alius scit heac vitrea facere?” Postquam negavit, iussit eum Caesar occidi, quia, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.