26. Ego enim conspexeram Lysandrum ceterosque
27. servos hodie lentius vestes lavare.’ Irata voce
28. Stephanus: ‘Melius laborate, humillimi servi.
29. Otiosis locus hic non est!’ Hedone dixit: ‘Scilicet
30. servi, quibus neque garrire neque carmina canere
31. licet, lentius laborant. Nonne scis id ubique et
32. semper accidere?’ Stephanus respondit: ‘Certe.
33. Ergo garrite et carmina canite, servi!’ Exiit.
34. Lysander, Hedone et ceteri servi riserunt. Dixit
35. Hedone: ‘Dominus noster dives quidem est, sed
36. stultissimus!’